mercoledì 23 novembre 2011

De abdicatione Berlusconiana


Iam ante quattuor dies Minister Primarius Italicus nuntiavit se munere abdicaturum esse postquam lex de ratione rei publicae reddenda iussa erit. Silvius Berlusconi statuit hoc facere cum animadvertisset apud Consilium legatorum populi suis partibus maiorem numerum suffragiorum, sed non iam maximum esse; sibi enim nonnullos legatos deesse qui ad novam factionem defecissent. Cum suos consuluisset ad Palatium Quirinalis contendit ut Praesidenti Rei Publicae Giorgio Napolitano proximam abdicationem nuntiaret.

In gravi rei oeconomicae discrimine nulla mora interponenda est: partes Berlusconianae putant nova comitia quam primum habenda esse, sed factiones adversae dissentiunt: necesse consensum omnium partium ut fides detur administratorum Consilio Ministroque Primario qui difficultates rei oeconomicae sumant, ut postulatur ab Unione Europaea. Insequenti die Praesidens Rei Publicae Marium Monti doctrinae oeconomiacae peritum elegit senatorem perpetuum: ut videtur, ei haud dubie mandabitur ut novos rei publicae moderatores deligat.

Hodie vesperi, iussa lege nummaria rei publicae, Berlusconi se contulit ad Quirinalem et publice potestatem abdicavit. Multitudo clamans et contumelias iaciens expectavit Silvium Berlusconi - cuius vultus dum iter hoc agit in imagine adposita ostenditur - autoraeda aditurum ad Quirinalem. Crastino die Praeses Rei Publicae consulere candidatos muneris Ministri Primarii incipiet. Complures qui in media re politica versantur affirmant : “Finem habuit aetas Berlusconiana”.

(Da "Ephemeris", giornale online in lingua latina).